305
236 HIERONYMI RVBEI
hypocystide: eadem haec locos muliebres
adstringunt; sic ut earum diutina iniectione
corruptae ab incorruptis dignosci uix pos¬
sint.
Ad uentriculi dolores.
ALBUCASIS in dolore stomachi, cali¬
diore praesertim, narcoticon praescri¬
bis, ad eoque celebrat, ut appellet remedium nul¬
li aperiendum; habet autem opij unciam; cum
duobus alliorum capitibus; quassantur, & fit
destillatio ex alembico, cuius aquae modicum
bibitur. Asserit lib. 3. institutionum chirurg.
medicus insignis lacobus Hollerius, dari o¬
mnibus internis doloribus, per se, demenso
cochleari, aut cum uino. Alij opio, quadru¬
plam theriacam permiscent & dant alem¬
bico; eadem ratione poterimus opio com¬
miscere res stomacho conducibiles, qualia
sunt absinthium, mentha, mastiche, & huius¬
modi; atque inde aquam elicere. Plurimus au¬
tem fuit in his doloribus narcoticorum usus,
ueteribus medicis, uti ex Galeno 8. de com¬
pos. med sec. locos, cognosci potest. In frigi¬
do dolore, qui uno in loco nequaquam figa¬
tur, Guainerius ardentem aquam adhibitam
linteis madentibus mirificè prodesse, exper¬
tus testatur; ego & bibitam uidi prodesse, cum
à flatibus aut tenuiore, modicaque materia du¬
cit originem. Aqua etiam chamaemeli ad unc.
5. cum nucis myristicae unc. S. egregiè iuuat:
in