305
DE DESTILLAT. SICTIO TIII. 283
amalgamam dicunt, ex argento, aut auro, cum
Mercurio uulgari, coponunt, fierique lapidem sic
posse affirmant, cum fieri non possit, ut hac ratio¬
ne, uel in sua redigantur principia, uel semen ex
ipsis eliciatur. Tria illa plerique seorsum in a¬
qua acerrima, suo modo, composita, dissoluunt,
inde eas aquas quę diuersis nitent coloribus,
simul iungunt, in cucurbita ponunt, & aquam
inde eliciunt; refunduntque aquam toties, & de¬
trahunt, dum in oleum metalla uertantur. Vnde
fieri Philosophorum lapidem dubio procul affir¬
mant. Sunt & qui cum audierint eorum Philoso¬
phos asserere, è tribus lapidem constitui, corpo¬
re, anima & spiritu; loco animę, aurum, argen¬
túmue accipiunt; spiritum dicunt Mercurium
uulgarem esse; salia autem quędam unà cum ca¬
phura corpus putant. Et primò quidem, uulga¬
ris Mercurij ope in calcem redigunt aurum, &
argentum, aut cum sale; ui ignis, multorum die¬
rum spatio; inde abluunt aqua dulci, magno
mox labore; ac temporis diuturnitate, aceto
stillatitio dissoluere tentant, putantes animam
ex ipsis corporibus ita elici: quandamque tenuem
substantiam, crystalli specie, seorsum diligen¬
ter seruant. Mercurij uerò aquam, uti prima Se¬
ctione diximus, efficiunt, eaque pro spiritu re¬
ponunt. Salia autem, & caphuram, aceto stillatitio,
dissoluunt, praeparant, redduntque puriora. Tria
hęc tandem miscet certis ponderib. optimeque in
porphyrite lapide trita, ui ignis, uitreaque
cucur¬