313
DEDICATORIA.
nimi παθήμάτα & affectus. Et res praeter
naturam in Medici cognitionem recidentes,
Morborum sunt omnia genera & interna
& externa: Oculorum, aurium, narium, fa¬
ciei, dentium, oris, pectoris, pulmonis, cor¬
dis, uentriculi, epatis, lienis, intestinorum,
renum, uesicae, genitalium, uteri, articulo¬
rum, pedum, cutis, & febres trecentae. Mor¬
borum item nominam, signa, causae, συμπτώ¬
μὰτα, curationes διαιτητικαὶ, φαρμα¬
κεύτικαὶ & χειρούργικαὶ certae, ratione
ac experimento comprobatae. Decet porrò
medicum uirum & ETHicum esse, ut, Hip¬
pocratis exemplo & iuramento, moribus
bonis, uitae honestate, uirtutibusque exculta
aplid suos conuersetur. Ne uitiosus uitiosum
curet, uitiaque uitijs addantur. Nec à THEo¬
logia medicus alienus esse potest, quia Deus
(iuxta Syrach) ipsum eiusque Medicinam
creauit. Et Lucas Medicus cum esset, nihilo¬
minus Theologiae studium perdidicit.
ἀστενεῖ τις (inquit D. Iacobus) ἐν ὑμιν,
A iiij