141
TERTIVS. 97
Accursij. Quidam nostri temporis vir alioqui diligens
& eruditus non Chrysamo sed Chrysomon legendum
putat, idque vas interpretatur quo funditur aurum,
sed Chrysale illi nomen est. Vasi etiam apud Plau¬
tum, & tribùs nunc inuersis litteris vulgo profertur,
Chrysamon vero omni procul dubio legi debet, hoc
est auream arenam, quae quidem non fodiebatur,
sed colligebatur ex maris littore, & ex ea mixtioni¬
bus quibusdam parabatur aurum. De hac duae illae
priores leges decernunt, reliquae de fodinis intelligen¬
dae, quod ex verborum serie, & ex diuersitate vecti¬
galis, siue vt Lex ait, Canonis deprehendi facile po¬
test. Nam chemici scrupulos paucos, fossores vero de¬
cimam partem Caesaris aerario debebant id genus fa¬
ciendi auri per chemicam. Primum ex septem pro¬
didit Psellus docens arenam esse quandam mariti¬
mam littoralemue, quae aurea diceretur à colore, &
à quibusdam arena aurea vocaretur, cuius haec verba
ἄμμος τις ἐστι παραλία χρυσῖτις καλουμένη ἐπὸ τοῦ χρώματος, οἱ δε
τοῦ το ἀυτὸ χρύσαυμον ἐγομάσνοσν Galenus quoque dum de
potestate dissererit simplicium medicamentorum de ter¬
ra sermonem exorsus Chrysistidos, & agyritodos men¬
tionem facit, mox de arena aurea loquitur, & quo¬
modo aspectu lucrum coniectarentur, ex quanti¬
tate meminit, vt hinc etiam quoddam re ipsa
inter balucem, & Chrysamon depraehendas dis¬
crimen,
G