193
Paracelsici
non dicunt
omnia me¬
talla nutri-
re.
Obiectio.
Responsio.
50
THOM. ERASTVS
gnis, ossibus ac similibus alijs: quae sic
sunt exsiccata, ut ab humore mollescere
amplius in ventriculo nesciant. Talibus
igitur ali nequit. Et cum his duriora e¬
tiam multo sint metalla, cibus fieri non
possunt. Firma est conclusio, fateor, si de
metallis disputetur, quoad naturalem
suam duritiam servant. At Paracelsici
tunc alimenta effici opinantur; cum in
liquorem vel in oleum redacta sunt:
hoc est, cum ex duris mollia sunt reddi¬
ta. ER. Non arbitror hactenus insa¬
nire Paracelsicos, ut metallorum (auro
& argento exceptis) substantias in li¬
quorem, aquam, vel oleum versas ali¬
cui pro alimento exhibeant. Adde quod
eiusmodi liquores non sunt ipsamet
metalla: sed aliquid ex ipsis vi ignium
elicitum. Quamobrem non recipiunt
eiusmodi liquores pristinam metalli
formam: sicut aurum poculentum rur¬
sus redit ad priorem consistentiam.
Quòd si & alia contendas isto modo
solvi, ut naturales suas extra duritiem
sensibilem conservent, dico ea nec hoc
nec alio modo alimenta fieri. Etenim
tem¬