193
Quae diu
inhaeserunt,
non facile
pelluntur.
Num me¬
talla, si non
nutriant, de¬
vorari tutò
possint?
80
THOM. ERASTVS
exponeretur. Non obest, sed vehementer
prodest, quaedam saepius repetivisse ac
diligentius inculcasse. Nam ut Hippocrates ait,
ἀναγκη ἐστὶ πρὸς τὰ ἰσχυρως δοκέοντα, τὰ πολ
λὰ ἰστόρια ἐπηγεσθαι, εἰ μέλλει τὸν ἀκόντα ἐκ
τῆς πρὶν γνῶμῆς μεταστρέψαι τοῖς ἑαυτοῦτε λό¬
γοις πείσειν . Propter hanc causam te oro,
ut me porrò etiam feras ineptientem.
ER. Perge, ut lubet. FVR. Postquam
non experientia solum, quae stultorum
quoque magistra dicitur, verum etiam
solutis rationibus, &, quod multo am¬
plius est, sacrosancti verbi Dei consen¬
tiente testimonio demonstratum est,
metalla (Ratio par est, metallicorum, ter¬
rarum, lapidum, denique omnium om¬
ni vitae gradu carentium, sive ex elemen¬
tis proximè concretorum) & ex his vi
gnis extracta olea, liquores, pulveres, & c.
in sanguinem & substantiam humano¬
rum corporum permutari non posse,
consequi videtur altera disquisitio: num
quae alere nequeunt, absque noxa insu¬
per devorentur? Etenim cum cibis de¬
glutimus interdum aliqua, ut cerasorum
integros nucleos sua testa intectos: à
quibus