233
ARGYR. ET CHRYSOP.
39
exurantur. Nullius enim humoris o¬
leosi aut sulphurei sunt participia, qui
igni ferat opem, vt victoriam aduersus
humorem aqueum, qui iisdem inest,
referat. Reliqua verò metalla, quòd sul¬
phure cuiusdam humoris, qui etiam o¬
dore deprehenditur, participia sunt,
exuruntur & nigredinem ab igne con¬
trahunt. Quod autem argenti & auri
partes essentiales, scilicet, humidum
& siccum, ex quibus constant, igne
non dissoluantur nec secernantur col¬
liquatio eorundem saepius igne reite¬
rata fidem facit. Nihil enim ex eorum
pondere decidit. Equidem memini
me superioribus annis vnciam auri
purissimi testaceò vasculo inclusi, &
alteram vnciam argenti puri etiam al¬
tero vase separatim inclusi eo loco,
quo vitrum vitrariorum fornace li¬
quatum est perpetuo, collocasse, ibi¬
que ambo fusa & liquata duobus con¬
tinuis mensibus permansisse, iisque
transactis & à vasculis & fornace v¬
traque exemta stateris librasse, & auri
quidem nec minimum de pondere
C iiij
Auri &
arg. par¬
tes essen¬
tiales non
dissoluun¬
tur igne.
Experi¬
mentum.