417
PRAEFATIO. 15
In tractatu philosophiae illius ad Athenienses (qui
quidem plenus est mysteriorum magnorum, primo
rum, vltimorum, melosiniae (verbotenus) pyromantiae
necromantiae, chiromantiae, &c. titulus est, Philoso¬
phia Theophrastus Bombast ab Hohenheim Sueui Arpinae
Germani Eremi, ad Athenienses.
VALENTII ANTRAPASSI
SILERANI, PRAEFATIO IN OPVS
Paramyricum, continens opera in¬
numerabilia PARACELSI.
QVVM magni philosophi atque medicem
Theophrasti libros de medicina atque phi¬
losophia Latinè scriptos, nécnon Arabum
Chaldaeorum, atque Graecorum scripta le¬
gendo percurrissem: deprehendi Theophrasti scripta,
Auicennae, Hippocratis, atque Galeni scriptis longè fir¬
miora, certiora, atque solidiora: ipsius praetereà recepta
firmioribus, atque certioribus rationibus & experientijs
niti, quàm Rasis, Mesue, aliorumque veterum medicorum.
Quinimò Theophrasti scripta instar argenti igne pro¬
bati, probatissima sunt, atque exploratissima. Ipsius de
medicina sententiae, quae in omnibus eius libris extant,
veterum medicorum sententijs non sunt conformes atque si¬
miles, imo verò tota eius practica atque theorica multa
singularia intellectu digna complectitur. Nouus qui¬
dem est medicus, atque verus medicinae inuentor, qui non
ex veterum scriptis, sed ex singulari quodam philosophico
fundamento (quod est tanquam album ad nigrum)