417
Hominis
formatio.
Et quomodo
mineralium sit
particeps.
32 COMPEND. PHILOSOPH.
veritati innixas. Motus enim corporis ab a¬
stantibus fluxum sanguinis per os potiùs quàm
per nares commoueret.
Quum homo ex opinione sapientum anti¬
quorum dicatur Microcosmus, impressiones
mundi maioris comparat aegritudinibus ho¬
minis, quumque sit formatus de terra, accom¬
modat illi per similitudinem omnes species
mineralium: quibus etiam leuiter erant vsi me¬
dici humorales in humoribus suis. Itaque vitrio¬
lum, alumen, nitrum in corpore nuncupat,
quodquidem constare statuit tribus tantum,
sulphure, sale, liquore seu mercurio: ista tria à
Chymicis mutuatus, maximè loanne Valen¬
tiano, qui tria haec vno versu gallico copula¬
uit in hanc sententiam.
"Vnde manat sulphur, sal, oleum."
Quando aliquod illorum laeditur, fit destru¬
ctio in corpore, quae tollitur per tincturas ar¬
canas, non per euacuationem, quae tollit tan¬
tùm excrementa: in his versari medicos vul¬
gares, in illis vnicum Theophrastum Adamus
praefator affirmat.
Bolus, siue lutum, corpus est in quo nullum
mineralium locum habet: simili quoque pacto
& principaliora membra in seipsis tale quid
minimè patiuntur. Corrosiua in principalio¬
ribus membris non perinde atque in exteriori¬
bus partibus exulcerant. Morbi nascuntur ex
corpore, tanquam fundo, sicut ex tellure spi¬
nae, vepres, &c. Foetum manare ex ossibus, po¬
mum ex centro seminis.
Exi¬