417
ET MEDICINAE [sic] PARACEL. 61
tum vini: ita vt supernatat viginti digitis. Nul¬
la melior est praeparatio lilig ad vsum corpo¬
ris humani purgandi radicitus: at non intus &
extra, vt iste scripsit.
Administratio elus est, vt in dolium vini re¬
centis in Septembri vel Octobri, id est musti,
semper ad viginti lot (mensuram simpliciter
dixit Gerardus) tincturae ponatur vncia se¬
mis, & simul digeri purificarique ambo per¬
mittantur. De vino bibant patientes ad tres
vel quatuor septimanas pro alijs haustibus,
non ante alios haustus, secundum Gerardum
Dorn.
Nota hic Alcool esse puluerem subtilissi¬
mum, vt per tenuissimum cribrum vel setacium
transactum. Aliud est Alcohol de quo libro de
Gradibus De spagyricis verò dosibus, vt in Alco¬
hol, balsamis, & id genus alijs magnalibus: &
libro Chirurgiae Alcohol vini de pino, cum a¬
spiratione differentia. Et quod hîc scribitur
de spatio 30. dierum, arbitror esse legendum 3.
id est trium non triginta, errore librariorum
procliui in numerorum notis: quas ideò Ba¬
ptista Albert. in lib. de Archit. iussit integris
verbis describi. Sic reperio in liber testamenti
Gebri calcinationes metallorum 30. diebus,
quas in libro de inuestigatione, & in summa
perfectionis statuit tribus diebus absolui.
Antimonij praeparatio naturalis.
Alio libro chirurgico aliam tradit praepara¬
tionem naturalem, quae fit mense Septembri.
vt Arnaldus tradit, in vegete scilicet iiij vncia¬
Alcool.
Alcohol.