417
Suffumigum argenti viui.
ET MEDICINAE PARACEL. 67
Suffumigium.
Scias virtutem mercurii non inesse corpo¬
ri eius, sed spiritui, qui exit ab eo velut ex for¬
nace calor. Itaque multis modis praeparetur
& administretur.
Recipe mercurium, mortifica cum sulphure sicut
sit cinnabraris factitia. Tum sublima ab eo cum
aquo salis nitri pondere. Pone in instrumento
cuius pars inferior fundi sit perampla, pars ve¬
ro superior orificii sit ad modum angusta, vas
autem sit altitudinis palmorum duorum. Sic
constitue in igne vt fumus leuissimus tantum
ascendat, in emunctoria recipiendus, non au¬
tem ipsa corporis substantia. Ertz autem quan¬
doque significat Germanis in ignem metallum,
quandoque aes ductile & regulare. Mihi in pri¬
ma mercurii praeparatione significare videtur
terram mineralem rudem, vocabulo Hebrai¬
cae lignuae proximo cui Eres, terra est.
Iam restant essentiae mercuriales in sigulare
remedium venerei morbi: quarum nomina
sequuntur.
Sulphur vitriolatum, est sulphur quod sit ex
vitrolo feruefacto in dosi simili hellebroro
nigro.
Vitriolum liquefactum est vitriolum ab aere
extractum quod non coagulatur. Mercuralis
feua est aqua facta de alumine in quo Mercu¬
rius natus est: lego de ertz vt supra.
Laxa chimolea est puluis extractus ex salibus
mineralium sasugineorum.
Mercurius mineralium est certa vnctuositas
E 2