417
Mercurius
solis non est
aurum potabile.
108. PH. TH. FARACELSI
ra Lunae elicitur. Hic non reor operae¬
precium fore ea penitùs obseruare, quę¬
tum veteres tum neoterici magna
stentatione de origine leprae scripserunt:
cum praxis per se illa secum trahat & in
lucem proferat, sed puto Spagyrice
gendum esse, & admonere hos, qui ve¬
lint opem ferre leprosis, vt prouideant,
ne cum his, qui Mercurium solis, quem
plerique Spagyricorum primam mate¬
riam appellant, Aurum potabile falsò
crediderunt, aberrent: quibus, euentus
acta probauit, sicuti Archelaus refert,
etc. Nos nunc asserimus rubeam lepram
à Mercurio Solis, albam à Mercurio Lu¬
nae sanari: itaque, ibi est totus scopus
ius artis, vt Mercurium exactè conficias
& praescias, etiamsi Mercurius ad tin¬
genda metalla non omnino sufficiat, va¬
lere tamen in corpore, tantum, vt illud sa¬
nitati restituere potens sit. Praeterea
sunt alia arcana, quorum alibi de Vita
longa fit mentio, quae lepram ex
aequo tollunt.
Cap.