417
DE VITA LONGA LIB. III. 123
Cap. II.
De principijs metallicis tincturae
philosophicae.
Porrò totius rei summa in hoc est
(quando ea quae hoc libro de elixi¬
ro dicuntur, singula advitam longam
sunt referenda) vt vniuersa natura redi¬
gatur in spagyricam mixturam seu tem¬
perationem, quae nihil aliud est praeter
naturę bonitatem, cui nihil aliud quod
corruptibile est, nihil denique aduersi, in¬
est. Etiamsi alia ratione ac varia eadem
natura bonitas deprehenditur in tinctu¬
ra iuxta praescriptum naturae, quae in la¬
pide philosophorum existit: in Antimo¬
nio secundum corui naturam, in sulphure
iuxta lunariae effectum, & sic in alijs. Ta¬
men in his omnibus est vna eademque ten¬
peratio, quae inter metalla sub mercurio
delitescit. (Mercurium dico qui omnibus
metallis inest) Inter gemmas, sub crystal¬
lo: inter lapides, sub zeloto: inter liquo¬
res, sub carabe: inter herbas, sub valeria¬
na: inter radices, sub peucedana, inter
amara sub vitriolo: inter silices, sub An¬
timonio. Praeterea, sicut mercurius sin¬
gulis metallis inest, sic Antimonium
Antimonium.
Sulphur.
Mercurius
qui.