417
DE VITA LONGA LIB. IIII. 141
illo commune habeat terminus vitae,
Porrò si abest iam dictus aer, erumpit
extrinsecus id, quod in capsula delite¬
scit. Iam, si idem ab illo, quod denuo re¬
nouatur, fuerit refertum, ac denuò in me¬
dium prolatum, scilicet extrà id, sub quo
prius delitescebat, imò adhuc delitescit
iam, vt res tranquilla prorsus non audia¬
tur à re corporali, & vt solùm aniadum,
adech, denique & Edochinum resonet.
Insuper etiam haec tria, & quod in hac
tria vergit, non quatuor, sed vnum sint,
habebis longissimam vitam delitescen¬
tem. Hinc est natiuitas magni illius Ae¬
quastri, qui praeter naturam natus est.
Hoc & si id quod intrinsecus erat, ne¬
quaquam deprehendere potuit, tamen
hîc praebuit occasionem id, quod ex¬
trinsecus lliastes fuit.
De duplici essentia sanitatis & aegritudinis.
Cap. IIII.
Restat adhuc in hac monarchia, cu¬
ius vos magnus ille homo maxi¬
mopere commonefacit, videlicet,
longè aliam esse vitam ab ea, quam nos
plene praescripsimus: quae tunc alia nos
perstringet, cum singula transibunt, qui
Aniadus.
Adech.
Edochinus.
Aequester.