417
Iulius ob¬
sequens.
Marsilius
Ficinus.
164 PRAEFATIO L. SVAVII
Qui venenum dicit, adijcere debet bonum an ma¬
lum: idem de Pharmaco: sic eudaemones dicuntur qui
boni, cacodaemones qui mali sunt. Si verò de malis be¬
stia mala sensit, cur fortè, adiecit, quae am bigendi
„ vox est, quum paulo post dicat, angelus Dei malus eum
„ secet medium, dissoluatque foedus iniquum quod cum
„ nocentibus angelis inijsse ac sanxisse palàm ex ipso o¬
pere declaeratur. Addit verò etiam quod dignum sit
animaduersione, si castigationem, lector, intelligas.
Porrò, si rite memini, hunc ipsum in Steganographia
illa ordinem seruat. Non expendam hîc inscitiam ser¬
monis, quum ego non ritè sed rectè meminerim à quo¬
dam Grammatico Ciceroniano traditum, Porrò, non
melius praefigi initio periodi, quàm autem, enim, etc.
Praetermittamus hos pueriles in deliro sene velut re¬
puerascente errores, veniamus ad rem: Si est Orientis
princeps, versus ad Orientem literas in eam coeli pla¬
gam patentes expandit, & paulo post, spectansque in
auroram profert, quae ritè prolata, etc. hîc prodigium
notemus: Bos locutus est sicut Iulius Obsequens de pro¬
digijs scripsit Romae quandoque accidisse: ritè prolata,
dixit rectissimè scilicet cum ritu & ceremonia magi¬
ca, quemadmodum Marsilius Ficinus de spiritu auri,
qui si ritè secernatur secretusque conseruetur: maxi¬
ma enim vis operis duplicis in his verbis consistit. Sed
foelicius (vt nostri loquuntur) quàm prudentius vox
haec Boui excidit, quam tamen ineptè paulo antè vsur
pauerat: si ritè memini. Rem verò iam (omissis ver¬
bis) tractemus Bouille: non spectare in auroram dice¬
res, si diligentius verba Tritemij perpendisses in ipso
capite