417
Priuatio.
Qualitates
claues duae.
172 LEONIS SVAV.
se emisse, crebris inuulsionibus (vt ferunt) dis¬
solutum, etc. Hîc staque nota interitum vel mor¬
tem aenigmaticam, nota coniunctionem pari¬
ter ac dissolutionem. Posset etiam haec fieri in¬
terpretatio vt vita sit humor vitalis seu radica¬
lis in abstracto secundum Porphirium in Isa¬
goge: in concreto sit vita mortalis, deinde in
corpore perfecto vita longa, in imperfecto
breuis.
IN. CAP. II.
Hic tractatur de duobus corporibus, quae
in Compendio perstrinximus esse in v¬
no homine de. quibus quàm bellè Ada¬
mus à Bodenstein in fine secundae suae praefa¬
tionis in libros V. de Vita longa. Vale (inquit)
cum tuis corporibus duobus, spiritu vno. Cor¬
pus physicum hîc vides etiam mortale dici, a¬
liud illi immortale adiungi vel coelicum, cuius
coniunctio vitam adfert, dissolutio mortem. Dis¬
solutio autem esse nequit absque coniunctione
praecedente, sicut aiunt priuationem suppone¬
re habitum. Sed ad disputationem superiorem
de principijs rerum in nostra praefatione, me¬
mineris priuationem Aristoteli principium es¬
se intellectuale tantùm, non reale: sicut in ele¬
mentorum qualitatibus duabus solùm à Para¬
celso statutis lib. suo de Gradibus, scilicet cali¬
do & humido, reliquas duas frigidam & siccam po¬
tius priuationis quàm realis qualitatis rationem
subire. Distinctio autem non satis dilucida vtri¬
usque corporis parit in hoc capite obscuritatem
Corpus