417
Voces auium.
Lapis philo¬
sophiae.
Praecepta ad
mirabilia.
206 LEONIS SVAVII
F. 5. De puniendo fure.
F. 6. De morte animalis loquentis.
Et horum omnium euentum dicit tempus
intra annum terminari. Alium modum dixit
cognoscendi volucrum voces: & dixit, pone
aliquid ex radice mandragore & piretri in am¬
bas aures, & habeas annulari sinistrae manus
annulum ferreum cum gemma ex pice, & fo¬
lium pini in ore, & virgam ferream cum acu¬
leo aureo in dextra, cum quo pungat folium
quod in ore habet cum vocem auis audit, &
subito intelliget. Pòst dixit de herbis rem sanè
ridiculam & iocosam, & est. Computa omnes
dies à principio infirmitatis cuius vis, & radi¬
cem habentis tot folia, siue à natura, siue à ca¬
su annecte patienti, & curabitur. Si verò her¬
bam non inueneris tot folia habentem, aggre¬
ga radices herbarum plurium, quarum folia ad
vnguem impleant numerum dierum aegritu¬
dinis, & annecte patienti. Post haec docuit la¬
pidem philosophorum ad aurum faciendum
sic, vt non sit combustibilis, nec compositus ex
combustibilibus, cuius operatio est facilis, si
alta ascendere poteris. Accipies enim leonem
viridem, fumum album, & aquam foetidam, de¬
inde solue, fac calcem; fige, liqua, sublima, do¬
nec seruus rubicundus fuerit cum candida vxo
re: nam cum calx facta albescit, cum sublima¬
tum euolat, opus perfectum est. Postmodum do¬
cet pręterita, pręsentia & futura, dicens primo
sic. In Dei beneficiis acquirendis, omnes secun¬
dum quod bonum est, aut malum, à secreto eius
ortum