417
De podagra
non officien¬
te vitae longae.
226
IN LIB. II. TH. PARACEL.
SI DE VITA LONGA LEO¬
NIS SVAVII I. G. P.
Scholia.
Scholia in praefationem Paracelsi.
Quanquam Paracelsus hîc dicat, quae
lib. I. de Vita longa tractauit in ge¬
nere, sese lib. II. tractaturum in spe¬
cie: non est intelligendum de ma¬
teria ipsa totius lib. I. quae tantùm
absoluitur lib. IIII. vt ipse in eo praefatur, sed
de specificis remediis & morborum generi¬
bus, quae praestrinxit cap. III. lib. I. quae quidem
dixit pertinere ad vitam breuem non longam.
Eam enim incolumen perstare etiam cum cru¬
ciatu membrorum, vt perspicuum est, maxi¬
mè in podagra: qua affecti dicuntur vitam de¬
gere diuturnam, vel quòd is morbus partes vi¬
tales non afficiat, quę pectoris (vt vulgus loqui¬
tur) scrinio continentur, vel quòd natura seu
Archaeus, secundum Paracelsum, eò tanquam
in sentinam sordes corporis omnes deriuet.
Nunc ergo quae obiter Theophrastus noster
attigit lib. I. de Morbis particularibus, hoc li¬
bro Il. absoluet.
Integram autem & sanam vitam longae praeferas ne¬
cesse est.
Intellige reipsa vitam sanam esse praeferen¬
dam tanquam fundamentum, longae: quamuis
morbos vitae sanae contrarios dixerit non of¬
ficere vitae longae. Sed hoc de particularium
morbis