417
Arcanum.
Species leprę.
240 LEONIS SVAV.
dosis vitriolati gran. iii.dosis horizontis gran.
iiij. Cętera arcana extrinsecus adhibentur, balsa¬
mum, aloe, myrobalani omnes etc. in nucha.
De horizonte lib. 2. Chirurgiae maioris. Arca¬
ni vocabulum Paracelsus habet familiare:
quod illi significat, ex lib. de Grad. perfectum
& omni parte cumulatum medicamen. Sin¬
gula quae ad totum morbum vnà cum omni¬
bus eius specibus attinet, nimirum hinc inde
congerantur: quo facto omnes morbi species
in vno illo composito comprehendantur. Et
alibi: verumenimuerò in recepto componen¬
do omnes virtutes in vnum conferas necesse
est, vt quotquot simplicia contra febres nata
sunt, in vnum traducantur contrahanturque: id
tum demum contra febres arcanum est. De es¬
sentia verò arcani corallini, libro Chirurgiae
maioris.
In Cap. iij. de Lepra.
DE lepra iure potuit Paracelsus scribe¬
re, quam eius Epitaphium testatur ma¬
xima artis gloria curauisse, exemplo at
que imitatione Arnaldi Villanouani
in Henrico Gerona, fratre Regis Aragonum.
Qui non credet, simul confiteatur se medici¬
nas Mercuriorum ne minima quidem suspi¬
cione subodorari.
Species vi. leprae statuit, Arnaldus iiii. tan¬
tùm. Curantur per regenerationem. Eadem ra¬
tione hîc indicat Mercurium solis (de quo
cap. praecedenti) esse regeneratiuum. Quod
est