417
De odore
Aetheris
Cardanici.
Bachi myste¬
ria.
Zoroaster.
282 LEONIS SVAV.
tae Ethere, loannem de Rupescissa & Lullium,
inscienter secutus, vult intelligi simplicissi¬
mum, quum illi res alias morbis quibusque pro¬
prias in illa sua Quinta essentia infundant, in
qua vires ipsae suas excorporent. Raymundus
porrò negat illi tantam odoris suauitatem in¬
esse; antequam corpus in ea sit dissolutum. De
cuius odore, nescio quo pacto ista apud illum
sibi constent. Sapor aetheris subaeris est, sub¬
acer dicere voluit, vt alibi saepius, subdulcisque
color vt nitidae aquae, odor verò, ni oblitus
sum, quod mirum est, violaceus fermè. Et
alibi. Verum Elysir colore est vini, odore a¬
cri quidem & vehementi.
Non autem mihi licet hîc diutius dementiam
hominis istius persequi, ne commentarioli mo¬
dum excedam. Finem itaque hîc faclam per my¬
steria Bacchi trietherica, non poetica, vt expe¬
ctatis, sed philosophica.
Super xj. aphorismum Zoroastri de duplici
ebriatione Bacchi & Sileni, id est, ex Cabala
de duplici vino.
Item. Qui Apollinem adibit, mediabit opus per
Bacchum Triethericum & consummabit per
nomen ineffabile.
Non inebriabitur per aliquem Baechum qui
suae musae prius copulatus non fuerit. Qui per¬
fectè in animam redierit, primae formae suam
formam aequauerit.
Qui huius conclusionis opus tentauerit, lo¬
uem adibit tertium vt viuentem, non vt viui¬
ficantem.
In