417
SCHOLIA. 319[sic]
nis) quòd anima nullo modo potest vincere
vel domare, vt in operibus mentis repręsen¬
tet honesta, vel ad cognitionem spiritualium
seruiat. Vnde cum mens otia non toleret, ac
rebellem habet spiritum, aliter sensuum exer¬
cet operationem secundum exigentiam famu¬
li proterui, scilicet spiritus, & ad illa quae ille
repręsentare potest trahitur tota imaginan¬
do, sensando & memorando: & in hoc verifi¬
catur specialiter illud dictum Platonis, quòd
anima sequitur dispositiones & inclinationes
corporis. Veritas autem praedictae informatio¬
nis frequenter nobis ostenditur in illis corpo¬
ribus, in quibus coarctato in testiculis sper¬
mate nondum corrupto, sed vaporante vsque
ad cerebrum, cum fortiter informabitur illo
vapore cerebrum atque spiritus, & quando
mens ab exterioribus obiectis retrahitur, siue
in somno siue etiam in tranquillo studio, nihil
aliud repręsentat, nisi ea quae conferunt ad v¬
sum spermatizandi, velut species mulierum,
aut caeterorum omnium quae ad hoc referun¬
tur. Vnde tunc accidit animae sicut patri fami¬
liâs, & cuilibet rectori subditorum. Nam do¬
mesticum famulum, quem nequit inducere
ad seruiendum in palatio, deputat feruitio sta¬
buli, & statuit eum seruire in iumentis, qui re¬
spuit seruire hominibus. Spiritui verò accidit
sicut vitro de quo fit speculum: nam si fuerit
purae diaphaneitatis aut substantiae perfectae
aut purae, repręsentat intuenti in eo speciem
cuiuscumque obiecti voluerit.
X
De spiritu.