417
EPISTOLA
medicinae scientia tot tantisque seculis ex¬
titit praestantior: errat qui Galenum in¬
terpretem paruifacit, hominem tanta
ingenij artisque suotilitate, tanto rerum v¬
su praeditum. At si in natura necesse est,
vt ait Cicero, absolui aliquid atque perfici,
ad ipsorum fortè aetatem laus medicinae
perfecta nondum fuit, aetas (vt inquit Fa¬
bius) posterior, priori amplius erudiendae
laborauit. Nec censendum est, nihil quic¬
quam vel addi vel detrahi posse, imò ve¬
ro ratio medendi, quae illorum tempori¬
bus adoleuit, si hodie à nouissimis docto¬
ribus consummata erit, nominabitur Sa¬
pientia. Theophrastum itaque nostrum lau¬
dare par est atque admirari, qui eam par¬
tem medicinae tractarit maximè, quae à
superioribus medicis vel neglecta perpe¬
ra, vel minimè intellecta videbatur: nem¬
pe de endelechijs & quintis rerum essen¬
tijs, è quibus mira remedia ab Aegypto
et Arabia profecta, Graecis Latinisque no¬
ua