417
LEONI SVAVIO.
haberi, sed & superiorem quoque cum illos contem¬
nis, iactanter existimas, neque minus Christi magi¬
stri, sed nebulonum & sycophantarum contubernio
didicisti. At ne ego videar in te, vt tu in alios fecisti, ca¬
lumuiose agere, testem te ipsum voco, iudiceque facio,
vt ex verbis tuis iudices. Ita namque scribis in praefa¬
tione scholiorum tuorum in quatuor libros Paracelsi
de vita longa, quam totam ferè conuitijs & calum¬
nijs refarxisti, pagina 136. tuae editionis.
Libris autem his quatuor de vita longa inse¬
ruit (Adamus) quartum vnum velut supposi¬
titium partum, quarto verò atque legitimo in
quintum numerum vi quadam eiecto, & iniu¬
stè de sua possessione deturbato, in reliquis li¬
bris facta quorundam verborum vel syllaba¬
rum immutatione penè ridicula, vt opus vae¬
nalius prostaret, quod nnouum hac parte, incre¬
menti emptori esse videretur (magnae enim
sunt hodie, ditesque librorum in Germania nun¬
dinę) Adamum medicum non puduisse, quar¬
tum istum librum nugis inanibus scatentem
obtrudere, qui nec serie rerum vlla cum reli¬
quis cohaereat, nec sententiarum Paracelsi subti¬
litatem, nec dictionis grauitatem redoleat.
Miror, inquam, illum lucri vel gloriolae spe, a¬
adeò fuisse typographi imposturae, qui more
propolarum rei suffuratae nouam dissuendo
speciem induunt, furti tegendi gratia, etc.
Ista sunt tua verba (impudentissime) liuorem euo¬
mentia tuum: quorum te, si micam pudoris haberes,
multo magis pudere deberet, ea quae dicis malitiosè