417
TYPOGRAPHVS
qui reliquo vulgo nomen tuum inclamarent, et quod
in notis literarum I. G. P. tectius indicasti, apertissi¬
mè binis in locis te clarissimis viris atque doctissimis
adnumerasti. Interim sub clypeo obscuritatis voluisti¬
ijs ignotus esse, quos ignorantiae imposturae, furti, etc.
publice accusasti. Reliqua nolo prosequi, postquam et
me purgaui & in te calumnias & criminationes re¬
torsi. Dicendum restaret à me typographo de tuo tam
artificiose et tam bene emendato libro, sed de optimo
humanissimoque amico meo, quem puto praeter no¬
men & sumptum nihil in librum contulisse, idque vt ti¬
bi (quae sua est in omnes humanitas) gratificaretur, cum
ipse domi suae non excudat, sed iners aliquis, manci¬
pium potius dixerim, excusit, vt patellae dignum apta¬
ret operculum. Sed ad alia meliora vocor.
Vale Idibus Febr. Basileae anno
M. D. LXVIII.
FINIS.
BASILEAE,
PER PETRVM PERNAM