241
Experientia.
6 DE QVINTA CHVM. ESSENTIA.
nes eliciat, & quàm plurima cognoscat, quę
sensus mouere non poterant, ab imagini¬
bus tame cietur sicuti sensus à rebus exter¬
nis. Nunc uidere licet sensuum necessita¬
tem ad omnes res dignoscendas, & quanta
sit illis adhibenda fides. Quantum uerò ex¬
perientia possit praecipuè in artibus, quàm
plurimis rationibus, atque authoritatibus
facile demonstrari potest. Nam, ut inquit
Gal. primo de simpl. med. fac. certissima o¬
mnium meditatrix est experientia, quam qui
relinquunt, atque aliunde ratiocinantur, non
solùm falsa pro ueris ducunt, sed etiam tra¬
ctationis utilitatem deserunt, & quod etiam
3. de com. med. sec. loc. ratio, & experientia
sunt duo instrumenta ad artes cognoscen¬
das, & ad earum perfectionem acquirendam,
semper alterum altero opus habet. Experi¬
entia enim in omni arte magnum quid po¬
test, & ut quarto eiusdem asserit: Experien¬
tia falli non potest, est autem experientia e¬
ius, quod saepe, & eodem modo uisum est
obseruatio, atque memoria, ut Gal. definit de
sectis, & de optima secta. Huius quidem a¬
liquando rationem reddere possumus, ali¬
quando uerò non, nam ut idem inquit, 6. de
simpl. med. fac. quòd per experientiam, &
non methodo inuenta est facultas, quae à
tota