241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 29
plecti possit, adstringi, & simul uniri, sola e¬
nim caliditas potest esse causa huius com¬
motionis, terra tamen & aqua motae non fie¬
rent metallum, nisi à frigore cogerentur, tam¬
quam causa quietis, ex quo sequitur calo¬
rem etiam concurrere ad metallorum gene¬
rationem, si non ratione totius transmuta¬
tionis saltem ratione termini eiusdem trans¬
mutationis. Sciendum est etiam, quod o¬
mnia, quae fiunt secundum naturam per se,
& primo semper à consimili in specie effi¬
ciuntur, quod ratione, & inductione in sin¬
gulis, quae natura fiunt, planum fieri potest,
omne enim agens quicquid operatur, idcir¬
co agit, ut alterum quale ipsum producat.
quemadmodum Arist. primo degenerat o¬
stendit. Ratio est autem, namque oriuntur, quia
secundum numerum sempiterna esse non
possunt, secundum speciem aeternitatem
sunt adepta, omne enim agens, patiens in
sui simile uertit, nisi aliquid obstiterit, ut A¬
rist. eod. lib. ostendit asserens, agens ideò a¬
gere, ut passum sibi simile efficiat, ex quo con¬
stat quae per se primò oriuntur, ab agente in
specie atoma consimili fieri: idem etiam iu¬
dicium est de elementis, & omnibus mix¬
tis, quae uerò secundum naturam non pri¬
mò efficiuntur, si patiens, in suis simile non
mutat,