241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 43
rum munus est, cum à quatuor elementis
primò & praecipuè originem trahant, infri¬
gidare, calefacere, humectare, & exiccare: a¬
liae uerò quae secundae qualitates dicuntur,
quarum munus est, attenuare, incrassare, con¬
glutinare, resoluere, mitigare, repercutere,
mollificare, rarefacere, & similia, has aliqui
ad materiam spectare dicunt, quaedam uerò
sunt uirtutes, quae à proprijs uniuscuiusque
rei principijs precipuè à forma originem tra¬
hunt, quam aliqui à temperamento, alij ue¬
rò à coelo ortum duxisse asserunt. Varia est e¬
nim philosophantium opinio, sit ne coelum
tanquam causa uniuersalis, temperamentum
uerò tanquam materia, seu praeparatio, seu
causa particularis. Fieri enim non potest,
quin causa illa naturalis praestantissima &
nobilissima, & omnium formarum exem¬
plar uirtutem suam per omnia diffusam in
quocumque mixto (prout est materia subiecta)
penetrare faciat: in qua illaesa teneri, serua¬
rique possit. Haec autem uirtus dicitur speci¬
fica, quia à specie seu forma praecipuè oritur,
& dicitur proprietas, seuuis occulta: eius e¬
nim rationem seu causam afferre non possu¬
mus, & licet accidens appareat, nihilomi¬
nus à principijs suis (forma pręsertim) nun¬
quàm separari uidetur, & hęc huius uirtutis
ope¬