241
Prouiden¬
tia morta¬
lium quo¬
modo sit
media inter
per se, &
per acci¬
dens.
Perpendun¬
stur attinen¬
tia ad ex¬
perientiam.
218
CARERII QVAESTIO
distinctorum metallorum, constat etiam quo¬
modo à Coelo per se primo nulla mortalium
qualitatum pendeat, sed per se secundo pen¬
deant omnes non tamen prima sed secunda
intentione, Et hoc est quod latenter indica¬
uit etiam Alexander in suis quaestionibus na¬
turalibus libro secundo cap. uigesimoprimo,
dum nitebatur ostendere ex sententia Ari¬
stotelis horum mortalium, nec per se nec per
accidens esse prouidentiam, sed medio quo¬
dam modo, & iure quidem, nam quod se¬
cunda intentione ab aliquo pendet, inter ue¬
re per se & omnino per accidens mediat, di¬
citur tamen per se non prima, sed secunda
intentione, ac etiam dicitur per accidens qua¬
tenus ab eo recedit quod primum est, Ita e¬
tiam uera est ea sententia Auerrois motorem
coeli mouere coelum, ob mortalia non prima,
sed secunda intentione.
At demum ut ad postremum caput deue¬
niam, quod pertinebat ad experientiam, nil
in eo superesse uideo quod egeat solutione,
omnia enim ad illud pertinentia enucleata
& explicata sunt, Nam dicebatur uaria cor¬
pora in lapides posse conuerti, quod ego non
inficior, nam per naturam, per uires, & fa¬
cultates eius, per media, & instrumenta con¬
gruentia possunt lapides ex ligno alloue cor¬
pore