337
92 EPIST. CHYMICARVM
EPIST. IX. DE ESSEN¬
TIAE VOCABVLO.
AD CLARISS. VIRVM D. ZACHA¬
riam Brendelium Ph. & Med. Profess.
Ienensem.
SCIO te philosophum eximium esse, nec
scientiae experientiaeque medicae instre¬
nuum ampliatorem. Chymica verò studia
excoluisti non contemnendè. Mireris ergo
meam in te compellando audaciam. Sed si
consideres τὸ φιλόφρον καὶ φιλομαθέσμου, admi¬
rationem pones, meaeque ignosces impor¬
tunitati. Garrire tecum placet de Essentia
chymica, quaenam ea sit, & quid designet
appellatio. Noui illa vestra philosophema¬
ta, περι ουσίας , quod essentia seu substantia sit
triplex; materia, forma & totum ex vtrisque.
Noui etiam τὸ λογικὸν καὶ μεταφυσικόν. Abstra¬
ctè non vagor neque phantasmatum & spe¬
cierum cura tangor. Mitto illa τῆς γλωττης
ἐρμὴνεύματα quod essentia sit absolutum
quid, τὸ εἶναι rei secundum se determinans,
maximeque competens formae, à qua sit o¬
mne rei esse, seu τὸ εἶναι τοὺ πράσματος: sub¬
stantia verò relata accidentibus, & non rarò
subiectum designet; quodque haec potius
physica, καὶ ἐνὕλῃ sit; illa ἐν ἀραιρέσςι pertineat¬
que ad Theologiam seu primam philoso¬
phiam aut etiam logicam. Nullam intendo
litem Theologis, qui interdum etiam acci¬
dentia nominant substantias, vt fides est sub¬
stantia