337
Ens morbi.
104 EPIST. CHYMICARVM
pars huius; essentia verò totum duntaxat
chymicè praeparatum nullo omisso, quod ad
integritatem pertineat ita vt contineat sa¬
lem, sulphur, & aquas simul. Ita se habent
& generum entia. Nam est ens alimenti; est
ens veneni; ens alexipharmaci; ens morbo¬
rum & reliqua. Non ignoro quod aliquan¬
do tenuius quid designetur per essentiae vo¬
cem, quodque contra ac ego scripsi, soleat sumi
pro quauis seu parte seu toto operis chymi¬
ci; ens verò puram putam substantiam cum
proprietatibus significet, & in generibus
comprehendat τὸ εἶδος καθ αὐτὸ, quo pacto
solent definitiones perfectissimae ex genere
& forma solis fieri: veluti; ens alimenti, est
absolutè substantia primum & per se nutriens,
sine omnibus adiunctis, quae natura tanquam
superflua excernere solet: Ens morbi, ipsi
eius Galeno vocata essentia: sed neque hoc
ignoro, quod vulgaris iste vsus sit erroneus,
nihilque habeat certi. Ego velim ad philo¬
sophorum placita respici potius, in quorum
explicatione ὡς ἐὰ τεῖι ens communius
quid est, quam essentia seu substantia. Si qui
ens in chymia dicunt pro essentia; eos per
synecdochen κατ ἐξοχην loqui crediderim.
Sed quid tude ente morbi à Paracelsicis de¬
scripto iudicas? Potéstne id explicari per
Galenicam οὐίαν? Fingunt illi substantiam
quandam separabilem intra nos existentem,
quę constet materia physica formaque. Vnde
dicunt