337
134 EPIST. CIIYMICARVM.
hoc ipso nescio quid diuinae efficaciae pro¬
mittit, propterea quod scripserint autores
chymiae, ita praeparatum ingeniose debere
apparere. Minus tamen illi hoc praeconium
lucrosum est ac Assyluano. Nec desunt alij.
Nosti enim impudentiam huius farinę nebu¬
lonum. Cum autem adulteria tam sint foecunda fe¬
liciaque vt etiam artifices lateant interdum; artis
discipulus aut amator non immerito quęrere
potest, sitne tandem aliquis determinatus ar¬
tis finis, & numero definitę species, an verò
in infinitum quaeuis res ignibus chymicis ex¬
cocta, intra essentiae eius limites sit recipien¬
da. Facilis quidem, & expedita responsio est per
Socraticam sententiam, oportere artificem in
multa simul & pauca intentam habere aciem,
quanquam Plato neget rectè philosophari
quenquam extra ideas sempiternas. Atqui o¬
mne opus artis determinatum est, nec quod
fortuitum est aut infinitum, comprehendi potest,
nec sciri. Quomodo ergo quaeuis poterunt
admitti? Et ne vaget cognitio, certis inclu¬
ditur praeceptis per vsum & experientiam à ra¬
tione constitutis, quibus omnium operum for¬
ma exactè definitur, vt quod artificiosum,
& quod ἄτεχνον iudicari possit. Exigenda ita¬
que sunt circumforaneorum mercimonia
ad regulas artis, indeque spectanda. Dicere
verò chymiam incomprehensam esse, & a¬
liquid amplius habere quod summos effu¬
gerit artifices, nec dum in vsum venerit; so¬
lum