337
192 EPIST. CHYMICARVM
consistentia & facie externa diuersa, qua
virtutibus istum obseruant numerum & a¬
quosum liquorem aquae nomine flauum
aëris, rubrum ignis designant; terram autem
repraesentant puluere quodam coagulato.
Sed haec variant in diuersis generibus. An¬
noto obiter illa tria etiam distingui medici¬
na, nutritione & excrementis vt quoddam
sulphur sit medicamentosum, quoddam
nutritiuum, quoddam excrementicium.
Nullum tamen horum per se est. Quid e¬
nim chymiae cum excrementis? Primam
vim nutriendi assignarunt parti mercuriali.
Itaque Paracelsus deprauans etiam hanc sen¬
tentiam, vt solet, scribere non est veritus sa¬
lem & sulphur separari, alere verò tantum
mercurium, quod absurdum est si animalia
& plantae constant ex illis tribus simul, neque
tamen vegetalia secernunt ista manifestè.
Sed fortassis, inquient, ex mercurio solo se¬
cundum corpus constare res, reliqua desi¬
gnare vires. Nam sulphur metallicum est vt
stannum quod cupro miscetur, & forman¬
tis seminisque virilis rationem obtinet, quan¬
quam Paracelsici confusores ei corpus ad¬
dicant, & sali formatiuum figuratiuumque
donent officium. Si ita dicent; videant quo¬
modo tria ex mistis secundum materiam seu
corpus promittant. An σοφὸν ex distinctione
φάρμακον vulnus sanabit? Philosophus sanè
elementa aliquando calore humoreque &
reliquis