337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 197
fieri in omnibus; vel eluit. Est quando eius¬
dem opera soluimus, diluimusque coagulata.
Reliquos vsus taceo. Aër ministrat rarius.
Vbi penetrantior vis requitur, aut quaedam
correctio; seruit. Alioquin, cum balsamum
ferè habeat coniunctum, ipse sibi finis est.
Terra item ministrat in acuminibus addendis,
veluti cum vini essentia ad frangendum au¬
rum accommodatur; aut spiritus tartari aut sal
ingeritur. Quinta natura & maximè domi¬
natur & ministrat maxime. Nam & princi¬
pali educitur fine; & ad essentias alias elicien¬
das adhibetur sicut notissimum est de vsu
coeli philosophici, cui accommodantur astra
chymica. Non tantum autem id pręstat, sed &
rectificat, corrigitque admistione sui, si quod
in expugnabile est in pertinacibus vitium.
Inter principia chymica sulphur maximè ad
compescendum coagulandumque adhibetur
mercurium, quod te secundum analogiam in a¬
liis similiter accepturum confido. Est & vsus
aliquis in separatis. Nam quidam mercurius
soluit corpora; quidam coagulat in lapidem,
cuius est materia; quidam nutrit infantem; qui¬
dam est metallicae transmutationis materia:
Nec vnus vbiuis est accommodus. Qui chy¬
micum peritum velit agere, circumspiciet
vbi locum habeant tum γνίκως mineralia in
mineralibus, & haec in vegetalibus; tum ei¬
δικῶς quaenam mineralia, in quibus minera¬
libus & vegetalibus, idque propter natura¬
rum
N 3