337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 275.
rae ratione saltem ita vocantur. Arcana, ma¬
gisteria & reliqua iudicem esse otiosa no¬
mina Paracelsicae [sic] superstitionis, quanquam
ab aliqua passione, aut communitate disci¬
plinae item conficta sint quaedam. Sed de
his deliberandum vberius est. Si non suffi¬
cit Zvingeriana διαγραφὴ; non tamen est ἀ¬
προσδιόνυσος. Tu viue & vale.
EPIST. XXX. DE TIN¬
CTVRIS.
AD VIRVM PRAESTANTEM D. FE¬
licem Platerum, Phil. & Archiat. Basil.
MVLTA tincturarum alchymicarum
apud philosophum inueniri argu¬
menta, praesertim autem earum quae ad
rem metallicam, in qua primitus fuisse arti¬
ficium Hermetica disciplina & commenta¬
ria Gebri testantur, spectant, neminem late¬
re puto nisi qui in operibus philosophi non
admodum est versatus. In fine tertii meteo¬
rorum meminit ὀρυκτῶν, quorum quaedam
sint κονία κεχρωματυσμένη, qualis est ochra,
sandaraca, minium, & ex puluere facta
cinabaris: ex quibus verbis elici etiam Grae¬
cùm tincturae nomen potest quasi χρῶμα¬
τισμὸς vocanda esset. Artificiosas vero at¬
tingit in fine primi de orcu, vbi de stanno
(καττιτέρου) disserit quod πρὸς τὸν χαλκὸν ἔ¬
παμφότεείζῃ καὶ ψελλίζηται, apparente aere
tanquam materia susceptiua; stanno vero
tan¬
S 2