213
96
DIONYSII ZACHARII
ctura praeuenire? Vt (respondet) lector fidelis
introducatur, habitumque sibi contrahat, quo
peruenire queat in veram operis nostri diuini co¬
gnitionem, cuius praeparationem sincerè nun¬
quam posuimus, nec declarauimus apertè. Con¬
stat igitur prolixas atque diuersas eiusmodi praepa¬
rationes, quas docet in suis libris, non esse solam
& vnicam practicam operis nostri diuini. Qui
paulò doctiores erunt, obijcient mihi, rogantes,
cur scripserim diuinum opus nostrum fieri ex v¬
nica sola materia, videlicet ex vnico & solo ar¬
gento viuo animato, cùm Geber in sua Summa,
capitulo de Coagulatione mercurij dicat, extra¬
ctam esse à metallicis corporibus, cum arsenico
suo praeparatis. Rosinus contrà dicit esse verum
sulphur incombustibile, ex quo diuinum opus
nostrum constat. Salomon Rex filius Dauid hoc
ipsum attestatur, inquiens: Deus praetulit omni¬
bus rebus existentibus sub coelo verum nostrum
sulphur. Pythagoras in Turba Philosophorum
scripsit: Opus nostrum diuinum perficitur, quan¬
do sulphura vicissim coniunguntur, aliud cum
alio: quapropter ex sulphuribus constat, & non
ex argento viuo animato solùm. Vt responsum
demus, quo spiritibus à via delirantibus satisfactum
sit, in memoriam reuocanda sunt, quae suprà dixi¬
mus de metallorum materia, naturam videlicet
in terrae concauitatibus, adiungere proprium a¬
gens argento viuo. Caeterùm quia diuinum opus
nostrum proprium nomen non habet, alij aliud
indiderunt, vt Lilius scripsit ipsum tot nomini¬
bus appellari inter Philosophos, quot in hoc
mundo res creatae sunt, innuens per haec verba
nomi¬