213
140
NICOLAI FLAMELLI
CALIDIVS.
Minor ignis omnia terit: minùs enim opera¬
tur, quàm aqua nostra, quae corpus soluit, quod
ignis facere nequit.
LVLLIVS.
Sciri potest materiam primam nostri lapidis
esse ex natura mercurij viui, & sulphuris: quo¬
niam ipsa non potest in igne corrumpi, nec in a¬
qua, nec in aere.
ROSARIVS.
Aliqui dixerunt, quòd argentum viuum vul¬
gi adhaeret corporibus, quòd est falsum. Quod e¬
nim Geber ait: Non inuenimus inuentione no¬
stra rem aliam magis, quàm argentum viuum a¬
micari corporum naturis. Hoc totum intelligen¬
dum est de argento viuo philosophico. Ipsum e¬
nim solùm adhaeret corporibus, nec vllam aliam
rem inuenire potuerunt Philosophi antiqui, nec
moderni inuenient aliam rem, quae corporibus
adhaereat, nisi argentum viuum philosophicum:
quia argentum viuum vulgare non adhaeret cor¬
poribus. Et propter hoc multi sunt decepti ope¬
rando in illo argento viuo vulgi.
LVLLIVS.
Qui cum forti aqua dissoluunt, ignorant vege¬
tabilia nostrum menstruum acuentia, ignorant:
etiam aquam mercurij vulgi, quam nos scripsi¬
mus in Testamento nostro.
VILLANOVANVS.
Vt natura mutet naturam & conuertat, tan¬
tùm eo indiget, quod suae est naturae. Item quod
soluit