213
160
NICOLAI FLAMELLI
mendo, eiusque candorem tam diu occultando,
& iterum manifestando, quousque perueniat ad
illam substantialem albedinem, quae ampliùs oc¬
cultari non potest, nec alterari, nec variari, nec in
alios colores conuerti, praeterquàm in rubeum
facta digestione. Et tum demum sit in eo passu
coniunctio corporis & animae, commixtio, seu
potiùs vnio quae nunquam separatur.
Aristoteles ait, argentum viuum esse elemen¬
tum omnium liquabilium: etenim quando liquan¬
tur, in ipsum conuertuntur. Manifestum est er¬
go medicinae huius operationem esse operatio¬
nem naturae, quia ex natura solùm est composi¬
ta. Certissimum est enim omne componi ex eis
in quae resoluitur, vti gelu, vel glacies calore in a¬
quam resoluitur, quia priùs ex aqua sunt frigore
congelata. Non aliter lapis noster resoluitur in
argentum viuum per magisterium nostrum, er¬
go ipse priùs fuit argentum viuum. Primum vti¬
que verbum est, corporis in argentum viuum re¬
ductio, & hanc vocarunt solutionem, quae est ar¬
tis fundamentum. Rosinus philosophus ait: Sol¬
uite corpora & spiritus, & coniungite, tunc decae¬
terò non possunt separari per ignem. Hermes in¬
quit: Primum corpus solutum, & aqua perennis,
congelant mercurium perpetua congelatione,
quod etiam dicunt omnes Philosophi. Qui ha¬
bet aures ad audiendum, audiat. Omnia metalla
fusa se habent instar mercurij, & si frigida possent
in ea fusione permanere, essent ipsemet mercu¬
rius. Considerandum humida metalla, vti Satur¬
nus & Iupiter, facilè reducuntur in suum mer¬
curium primitiuum. Et mercurius debitè prae¬
paratus