821
AMVVALDINA. 91
lenae. Fere enim & Amvvaldus conclamasset.
Simon Lentzvsus est purgante ante pa¬
nacean. Ab hac adiutum se scribit. Vsus i¬
dem est etiam Antipodagrica Rulandina.
praedicauit eandem. Orat pro constantia,
quam meo voto consequatur.
In testimonio Iohannis Röslini, qui se
similiter adiutum in praesens scribit, appa¬
ret ingenium quorundam deprauatum, in¬
uidiaeque plus quam veritati deditum. Ita au¬
tem me intelligas. Soleo & ipse dissuadere
imperitorum consultationes. Sin palam est,
alicubi extare medicinam famosam, & pa¬
tiens eam desideret, nec appareat noxa
memorabilis, imo videatur potius profu¬
tura, quae me intemperię agitent, vt prohi¬
beam? Operam potius meam deferam, &
medicum vsum ostendam. Ita enim & sigil¬
latas terras accersimus & alia quibus medi¬
cam materiam hactenus valde nobilitaui¬
mus praesertim opera chymica confecta.
Iacobus Behem confidentior est prio¬
ribus duobus. Funditus sanatum se, & ab¬
actam chiragram, podagramque affirmat.
Gratulor illi & panaceae. Quid si rediret
malum? Panacean non vituperem id quod
tamen multi plebeio potius & ignauo odio
inducti quam sani cerebri iudicio faciunt. Fe¬
bres multorum sanaui. Nulli astrinxi fidem
meam de non recursuro eodem specie morbo
post
Podagra
Arthriticus.
Malus mox
quorundam
repudianti¬
um & dam¬
nantium ab
aliis adhi¬
bita felici¬
ter antequam
nouerins.
Chiragra
podagra.
Vanum in¬
dicium de
recidiuis.