821
AMVVALDINA.
153
puratam, astralem, & ad primam materi¬
am redactam, quanquam omnia falso, vt
supra diximus. Esse autem illa non simpli¬
cissima, quanquam vnitatis ratione & re¬
late ad composita vocentur ἁπλὰ; Ga¬
lenus asserit, cum inquit de polychrestis:
ἄπαντα δὲ ἐξ ἐναντίων σύγκειται φαρμάκων, οὐ
κατὰ τὰς πρῶτας μόνον ποιότητάς τε καὶ δυνά¬
μεῖς, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὰς δευτέρας. Et alibi
Τῶν γυλῶν σχεδὸν οὐδεὶς ἐστιν ἄμικτος ἀλλοτρίας
ποιότητες, ἀλλὰ κᾂν δένδροις, κᾂν ταῖς πόαις,
κᾂν τοῖς καρποῖς ἀναμεμιγμένοι τοῖς ἑτερογενέσιν
εἰσὶν. οὕτω χρὴ νοῆσαι κᾂν τοῖς φαρμὰκοις ἄναμε¬
μίχθαι πολλῶν ἑτερογενῶν οὐσίας. Quod si
plane simplicibus quoque variae δυνάμεις
asscribuntur; id ex accidente fieri palam
est. Nam quia materia est susceptiua con¬
trariorum, potentia alterationis aut trans¬
mutationis dicere possum terram non fri¬
gefacere solum sed & calefacere posse; A¬
quam similiter, & ita in aliis.
Deinde vsus industrius itidem virtu¬
tem variat. Ita aqua pota debite a sitien¬
te vitam ei seruat; Adimit nimia copia
si in ea submergatur homo. Ita & potu
diuersis temporibus febricitantem leuare
potest, atque etiam in periculosius malum
praecipitare. Ita facile crediderim etiam
de panacea, quod possit plurima, non ta¬
men
ln 5 de com.
med. sec. ge¬
nera.
In 3 de sim.
med. fac. 23.
Ex acciden¬
te simplex
omnino, ef¬
ficit contra¬
ria.
Vni rei mul¬
tae assunt ra¬
tiones. Vnde
vsus multi¬
plex.
Panaceae
quoque plu¬
rimi est usus