821
AD GEOR. AMVVALD. 181
entia. Illa animae sanitas in 7. metaphys.
non est id quod tu vis effectum aut pro¬
curatum medicina, sed ipsa intellectio sa¬
nandi, atque adeo ars medica. Ita enim in¬
quit philosophus: ἡ δὲ ὑγίεια ὁ ἐν τῇ ψυχῇ λό¬
γος, καὶ δ' ἐν ἐπιστήμῃ. γίνεται δὲ τὸ ὑγιὲς νοήσαν¬
τες, &c. Et mox: Ars medendi est forma
sanitatis. Reliqua omitto. Ecce tibi se¬
ptem cornua pro vno. Inexpugnabilem
putaueras arcem tuam, & nullum arietem
posse ei euertendae inueniri. Mihi inge¬
niosorum minimo, septem quam expedi¬
tissime se vltro obtulerunt; quid reliquo¬
rum diuina comparabunt ingenia? Perii¬
sti. Plora, & tibi de tumulo prospice. As¬
sumtum non laboriose petam. ψεῦδος
eius docebit meum examen, & iam ante
euictum est. An ignoras quod tempore
ipso exolescat? Non iam valet tantum pa¬
nacea tua, quantum cum ad eam fides af¬
ferebatur integra. Naturae vires sunt per¬
petuae. Vide ne tibi olla fracta inter co¬
quendum spiritus, cum virtute euanescat,
aut ne parùm bene gubernet opus ama¬
nuensis, aut potius mercator te decipiat. Ita
est Dianaea prior. Posterior arte separa¬
toria non recte est concinnata. Verbis
constat his:
Quaeuis medicina vitę spiritum sanans,
sanat etiam totum corpus.
Pana¬
M 3