821
ANTIGRAMANIA. 185
scepticae ἀκαταλήψει ad certitudinem ali¬
quam rerum peruenimus, καὶ περὶ τὰ ὄντα
vt plurimum non vacillamus. Compro¬
bata ea ratio & veteribus est. Hi enim ex
contrariorum collatione iudicioque elu¬
cescere veritatem statuerunt: Et summus
ille Philosophorum Aristoteles de rerum
humanarum scientia non stulte scripsit.
Ὅ τι τοῖς ἐυπορῆσαι βουλομένοις προὔργου ἐστι διαπορῆσαι
καλῶς. Ἡ γὰρ ὕστερον ἐυπορία λύσις τῶν πρότερον ἀπο¬
ρουμένων ἐστί.
Verum enimuero eo seculorum mali¬
ciâ & ingeniorum quorundam stolida ar¬
rogantia deducta nostris temporibus res
est, vt pauci firmare dubia, aut addere in¬
uentis, aut denuo invenire satagant. Plu¬
res sibi iudicandi autoritatem, censoriam¬
que potestatem recta fronte aperteque su¬
munt, quasi non foris accessisse, sed in re¬
bus nati esse viderentur, adeo vt iudicia
eorum non ex natura, sed natura ex iudi¬
ciis petenda spectandaque sit. Itaque non
dubitant bene de veterum inventis, sed
eadem manifesta vi euertere, & causa non
audita annituntur e medio tollere, & in
crucem agere, idque cum ea impudentia,
& importunitate, vt nihil supra. Ferres
hoc, si eruditi, si periti, si artifices longo
vsu & annorum experientia edocti in sua
arte molirentur. His enim condonandum
forte
M 5
Malitia ar¬
rodendi ali¬
orum bene
in venta &
expositae.
Eruditorum
censurae fe¬
rendae.