821
ANTIGRAMANIA. 297
homini ita simplici, vt experiretur artifi¬
cium in venere infusa aceto, continuo ex¬
ultauit, confessus se scopum attigisse, quan¬
quam nos putemus industriam accedere
ampliorem. Nisi mea me fallit lingua;
idem sapor ei est cum vitriolo & alumine,
& aerugine: Nisi oculi: idem color cum ae¬
rugine vitriolata. Accessimus Vulcanum
tuum, rem comprobauit. Sed & Neptu¬
num consuluimus; non fuit sinister. Et
quid causę est, cur non aliquis adhuc sim¬
plicior putet te ex aerugine, seu viridi aeris
essato seu anatomisato istum tuum foetum
produxisse, & aeruginem pro sale veneris
venditare. Paracelsus scripsit quosdam
aeruginem pro quinta essentia posuisse, cum
tantum sit magisterium. Quid si tu hoc
magisterium arripuisses? Non prodo o¬
mnia examina, nec dum dico quid esse pu¬
tem, quanquam quiduis esse potius quàm
salem veneris, qui est tertia pars substan¬
tiae cupri secundum Chymicos, & a Dor¬
nesio methodo, colore, consistentia, sa¬
pore, &c. longe fit alius. Hoc saltem ad¬
monitos velim illos, qui principibus sunt
ab epistolis, vt si bonum atramentum, quo
mandata scribant, habere velint, ita agant.
Capiant salis venerei, quem Neoparacel¬
sus vendit; quantum satis. Affundant a¬
quam calidam; ingestoque puluere Galla¬
rum
T 5
Sal veneris
quem Gra¬
manus ven¬
dit & exi¬
mie praedi¬
cat.
Sapor sal
venerei.
Aerugo po¬
test pro sale
cupri vendi
a mendaci¬
bus Paracel¬
sicis qui om¬
nia trans¬
formant in
omnia.
Sal cupri a
veris Chy¬
micis longe
alius mon¬
stratur, &
conficitur.
Sal Grama¬
ni vtilis est
ad atramen¬
tum scripto¬
rium facien¬
dum, & ex
ferro cuprum.