821
362 ANDREAE LIBAVII D.
lis faciendum mistum. Huic ineptae con¬
fusioni Galenus apponit illa verba quae
recitauit Neoparacelsus: Non autem illis
qui secundum veram methodum, quam la¬
tis ibidem inculcat ex indicationibus suis,
commiscent pharmaca, de quibus & no¬
minatim addit; ἀλλὰ γὰρ οὐ πρὸς τoὺς τοιούτους ὁ
λόγος. Neoparac. vero non attendit ista o¬
mnia Paracelsistis dicta esse, qui neque sci¬
unt medicamenta ὡς ἐμπειρικοὶ, ὅτι μὴ βούλον¬
ται, neque ὡς λογικὸι, ὅτι μὴ δύνανται, & om¬
nino κατὰ πέρ τινὲς ὄνοι λύρας οὐδʼ ἐπαίειν ἱκανοὶ
τῆς τοιαύτης θεωρίας εἰσι, μῆτοι γε δὴ λογισμῷ τὸ
δέον ἐξευρίσκειν. Hoc est; Neoparac. repudi¬
at experientiam; quia in Vulcania officina
sedens, & inspiciens essatam anatomiam
ex praeparatione parat iudicium. Sic nem¬
pe, vt, si ex India illi offeratur flos sangui¬
neus monardis, cuius vis medica latet, ipse
statim destillet inde aquam, oleum, quintam
essentiam, &c. vt vertat modo in salem, mo¬
do in mercurium, modo in sulphur, & citra
omnem experientiam ex sola praeparatione
dicat; Haec res facit ad epilepsian ad mor¬
bos mercuriales, salares, sulphureos, &c.
Itaque non scit vt Empiricus, seu peritus
medicus. Rationem etiam habet man¬
cam, cum indicationes non sumat ex¬
corpore curando, vt ibi facit Galenus, sex
ex essentiis medicinarum. Igitur nec scit
vt ra¬
Idem Gale¬
ni locus ar¬
guit Para¬
celsicos stul¬
titiae.