821
ANTIGRAMANIA. 549
losophus singularium scientia non est; seu
vt graeca verba aptius habent, δι' αἰσθὴσεως
οὐκ ἐστιν ἐπίσταθαι: scientiam is non habet, qui
tantum habet singularia &c. haec sensibus
percipit, vult cum habere scientiam, qui
theoremata iam per sensus acceptis singu¬
laribus constituta, conformata & iudicata
cognouit sensum autem minime repudiat,
siquidem ab his est sciendi initium. Dein
de sciendum est philosophum, non om¬
nem noticiam adimere sensibus; sed hanc
solum, quam ipse vocat demonstratiuam,
quae fit per προτάσεις seu axiomata neces¬
sario vera. Aliam scientiam, quę est sensua¬
lis noticia, illis relinquit. Ita enim inquit:
φανερὸν δὲ καὶ ὅτι εἴ τις αἴσθησις ἐκλέλοιπεν, ἀνάγ¬
κη καὶ ἐπιστήμην τινά ἐκλελοιπέναι, ἥν ἄδύνατον
λαβεῖν, εἴπερ μανθάνομεν, ἤ ἐπαγωγῇ ἤ ἀποδεὶ¬
ξει. ἔστι δ' ἡ μὲν ἀπόδειξις ἐκ τῶν καθόλου. ἡ δ' ἐπα¬
γωγὴ ἐκ τῶν κατὰ μέρος. ἀδύνατον δέ τὰ καθὸλου
θεωρῆσαι, εἰ μὴ δι' ἐπαγωγῆς ἐπακθῆναι δεμὴ
ἔχοντος ἄισθησιν ἀδύνατον. τῶν γὰρ καθ' ἕκαστον
ἡ αἴσθήσις &c. Quo capite Neoparacelsus
confunditur & perit totus, multo violen¬
tius quam si in officina vulcania hausisset
illum deleterium halitum, quem para¬
celsus ex putrefactotia sua olla aliquando
oporino immisit, & syncopen non leuem
accersiuit. Quanquam ergo iam vsus sit
iudicio sensuum Galenus; non tamen à
prin¬
Mm 3
1. Post. tes.
43.
Impossibile
est (inquit)
sentiendo a¬
liquid scire
demonstra¬
tiuorum.
1. anal. post.
tex. 33 seu
cap. 14.
Scientia sen¬
sualis.