821
ANTIGRAMANIA. 647
tata in sanguinem pituita. Si haec saltem
obiicerentur Neoparacelso, tanto cum
conatu quod molitus est, facilima opera
in cineres abiret.
Sed ille Graecorum magister, nondum
eorum est discipulus, nec vulgariter Grę¬
ce loquentem, quin nec latine interpre¬
tem sonantem attendit. Quod latinus
vocat immodicum, id Neoparacelso ni¬
mium est: At in hoc loco signat quid ge¬
neralius, nempe id quod est Immodera¬
tum, seu peccat vel excessu vel defectu.
Immodicus ergo calor est non solum qui ni¬
mius est, sed & qui iusto minor. Gręcus ita
habet. ἀποδέδεικται ἐκείνοις τοῖς ἄνδράσι ἀλ¬
λοιουμένης τῆς τροφῆς ἐν ταῖς φλεψὶν ὑποτῆς ἐμ¬
φύτου θερμασίας, αἷμα μὲν ὑπὸ τῆς συμμετρίας τῆς
κατ' ἀυτὴν, οἵ δὲ ἄλλοι χομοὶ διὰ τὰς ἀμετρίας γινό¬
μενοι, καὶ τούτῳ τῷ λόγῳ πάνδʼ ὁμολογεῖ τὰ φαινό¬
μενα. καὶ γὰρ τῶν ἐδεσμάτων ὅσαμὲν ἐστι θερμότερα
φύσει, χολωδέστερα, τὰ δὲ ψυχρότερα, φλεγμα¬
τωδέστερα, καὶ τῶν ἡλικῶν ὡσαύτως &c. Veterum
sententia primum recitatur; Et haec con¬
firmatur experientia iuniorum ex re¬
rum natura manifesta. Audax est, qui
se opponere his non erubescit, καὶ ἑαυ¬
τῷ μόνῳ τὸ σοφὸν διανέμειν. Postea actio natiui
& insiti caloris in massam, quae intra venas
(Galeno epar) continetur, indicatur; dici¬
turque
Ss 4
Paracelsi¬
cus haeret in
ocula Gram¬
matica.
Explicatio.