1015
152 DE SECRETIS
Ad dentium dolorem & stuporem.
Dentium stuporem, quem Graeci αιμοδιαν vo¬
tant, portulaca mansa dissoluit, Aphrodiseo teste.
Quod etiam praestat salis defricatio, vel quippiam
recentis calei ouilli dentibus stupefactis attritum.
Addo quod in oδoνταλγια, seu dentium dolore, nullum
praesentius inuenias remedium emplastello fa¬
cto ex pice vulgari, aut resina liquefacta cum pul¬
uere aluminis, & nucis, quam gallam nuncupant,
modò arteriae temporali paulò supra dentem ex¬
cruciatum calidum apponatur, & ibidem perno¬
ctare sinatur, vel dies aliquot gestetur. Sed id ma¬
ximè locum habet in excarificatione dentium ma¬
xillarium, & superioris ordinis. Experto, vt dicunt,
crede Roberto. Mizaldus.
Dentium dolor mirè sedatus.
Nuper dolor acerrimus duos vltimos maxillae
sinistrae superiores dentes vexabat: vnde consen¬
su quodam & alios omnes superiores eius partis
dentes affligebat, & maxillam totam adeo vt os
excuti videretur: tum etiam oculum & aurem, &
nasi partem, eandem vehementer vrgebat, nec vl¬
lo auxilio abscedebat, sed intermittens quando¬
que reuertebatur. Dextera manu dentes appre¬
hendebam, distrahebam, nihil proficiebam. Tan¬
dem casu aliquo inueni, quòd vbi sinistra manu
leuiter apprehendissem dentem, qui magis vexabat,
ita vt pollice partem exteriorem, indice interiorem
comprehenderem, statim non solùm dolor illius
dentis, sed & totius partis sedabatur. Illud verò
mirabilius, quòd quantò leuius tangebam, tantò
telerius ac perfectius dolor sedabatur. Fiebat au¬
tem