1015
398[sic] DE SECRETIS
sit derepente institerint, nihil omnino contingent,
si lupinis amaris, aut cucumeribus syluestribus
in muria feruefactis conspergantur. Euestigio e¬
nim moriuntur. Similiter praeteribunt subiectam
regionem, si captas vespertiliones, ex sublimibus
regionis arboribus suspenderis. Si autem captas
locustas exusseris, ab odore vertigine afficientur,
& partim moriuntur, partim demissis alis vena¬
torem expectant, & à Sole corrumpuntur. Fuga¬
bis locustas, si confecto ex ipsis garo scrobes effo¬
deris, eosque garo resperseris, ac madefeceris. An¬
tequam enim praeterient dies, si accesseris repe¬
ries ipsas in scrobibus somno aggrauatas, quomo¬
do verò ipsas perimas, tuae curae relinquo. Nihil
omnino continget locusta ex eis, quae absynthio,
aut porro, aut centaurea, aqua tritis resperseris.
Demotritus.
DE SECRETIS PLAN¬
tarum.
LIBER IX.
Secreta
planta¬
rum: tum
in {
{Genere, De his agit Cap. I.
{Specie, vel {
{Integrarum {
(Arbo¬
rum, in {
{Genere, Cap. II.
{Specie {
{Hortensium, Cap. III.
{Syluestrium, Cap. IIII.
{Fruticum. Cap. v.
{Partium: videlicet vide signum A.
A. Partium: