201
MONARCHIA
84
narchiam Ternarij, per pomum lacerasset ab
vna parte tantùm, non potuit effecisse, vt pror¬
sum in separatas partes distraheretur irrepa¬
rabiles, vt ipse, qui nullam spem reconcilia¬
tionis habet. Verùm, in modum postremae,
finalisque literae omega, finem & mortem
significantis, relinquere coactus est: non eam,
qua ipse calumniator moritur absque fine, sed
quae misericordiam esset consecutura per
Christum, qui est alpha & omega, & cu¬
ius virtute, omega hoc, ad alphae normam
atque typum restituetur, vt proximè sequenti
simulacro patebit apertiùs, Quid hoc sibi a¬
liud velle videtur, quàm Dei misericordiam
erga hominem, ob oculos nobis proponere,
qua post lapsum, ad priorem statum suę Mo¬
narchiae restitutus est, excepto solùm radicis
pomi tantillo, propter quod Monomachia
tantisper nobis excercenda, dum in corrup¬
tibili hoc domicilio, morabimur? Vt rem di¬
lucidiùs tractare valeamus, est quòd circinum
à Binario per imaginariam artem fabrefactum.
quàm antea clarius examinemus. Auditum
est in praecedentibus, imaginarium instru¬
mentum hoc, vnà cum suo fabro deiectum
è coelo, in tenebras exteriores, hoc ipsum, ad
manus resumere non cessat, calumniator
ille Binarius quo Monomachiam suam in¬
dies contra Deum & homines dirigere co¬
naturat frustra. Quando quidem inuicta, & in¬
su¬