463
scendisse. Etenim, posteaquam necessitatibus undique obruerentur
Mortales, temporum & tempestatum iniurijs, sterilitates assiduè
experirentur, & nouis ac inusitatis Elementorum resolutionibus,
terraemotibus, inundationibus, peste animalium & hominum,
miserè affligerentur: ut est Natura omnium, salutis & conserua¬
tionis studiosa, prudentiores altiorisque ingenij homines, quaerere coe¬
perunt, qua ratione his calamitatibus, salubri prouidentia occur¬
ri posset. In hac quaestione dum strenuè uersarentur, deprehende¬
runt causarum esse connexiones, alia ex alijs pendere, mirandoque
ordine, posteriora ex prioribus, inferiora à superioribus, debiliora
à potentioribus conseruari, foueri, & gubernari: adeoque sterilita¬
tes & fertilitates, sanitates & morbos, mutationesque omnes ulti¬
marum rerum, ex uirtutibus priorum deriuari. Vltima uerò ex¬
titerunt ea, quibus uita carere non potuit, ut Vegetabilia, Ani¬
malia, Mineralia, aquarum, terrarum, aeris, & coeli fauores. Ita
quatuor fontes, nutrices, & tutores, confestim apparuerunt, ex
quorum benignis & foecundis thesauris, omnia suppeditarentur, ad
uitae huius usuram necessaria. Ex silentijs uerò, & inimicis resolu¬
tionibus desperatae messes, corruptiones, pestes, destructiones, & in¬
finitae clades contingerent. Id solùm restabat, ut ex tanta rerum co¬
pia & uniuersitate, discernerent, quae, quibus consentirent, & con¬
spiratione deprehensa, quibus legibus, effectus causis copularentur.
Arduum fuit hoc, & immensa obseruatione inquirendum. Pro¬
inde ut difficultati consuleretur prouincias sortiti sunt. Alij, fru¬
gum, uitium, arborum, armentorum, apum, & similium rerum
natiuitates, transmutationes, felices prouentus, defectus, & corru¬
ptiones, praecipuè considerarunt. Hi, proprietates Animalium,
Planta¬