463
10 IDEA MEDICINAE
materijs dominantur, easque figuris formisque
nimo conceptis, ad arbitrium uestiunt: ut statuarij
fabri, figuli, &c. Aliae, quia occultiores materias tra¬
ctant, nec ita sensibus manifestas, Naturae potiores
partes tribuendo ministrantes debita adhibent, Natu¬
ros negotium & curam omnem concedentes: ut agri¬
cultura. Nonullae medio modo se habent, utriusque
beneficio, tam artis quàm Naturae negotium pera¬
gentes; ut uitrarij, aurifabri, metallicorum & minera¬
lium separatores. Hippocrates certè Medicinam in¬
ter eas artes retulit, quae Naturae gubernationem &
imperium concedunt. Dicebat enim, Naturas mor¬
borum medicatri ces, Medicum uerò ministrum. Alij
pares dignitates, & interdum Medico priores tribu¬
erę ausi sunt: sed laxa & ambigua ualde Medicinae si¬
gnificatione, de elementalibus & semine interno pro¬
ductis morbis, Hippocratem locutum fuisse non ani¬
maduertut. Et nos, cum de Medicina hîc loquimur
non intelligimus, uenam secare, luxatos artus repo¬
nere, mortua amputare, hernicolos & calculosos se¬
ctione sanare: sed uitalibus & potentibus remedijs,
morbos illos radicales, in corpore ex semine progna¬
tos, auferre. De Chirurgicis administrationibus, iusta
aegrotorum diaeta, exercitijs & similibus dicturi su¬
mus, ubi ea attulerimus, quae Medico necessaria sunt.
Mirabuntur hoc loco plurimi, nos in re tam facili ho¬
ras